

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 31
Nolite ergo solliciti,etc. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus.Nolite,etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora prae his cum quibus vivunt, alimenta quaerunt vel indumenta.Solliciti esse.Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.